miércoles, 3 de julio de 2013

Colecta del Día: Feria en la sexta semana después de Pentecostés





Jueves, 04 de julio 2013



Jueves en la sexta semana después de Pentecostés
Introitus
Ps 27:8-9
Dóminus fortitudo plebis suæ, et protéctor salutárium Christi sui est: salvum fac pópulum tuum, Dómine, et benedic hereditáti tuæ, et rege eos usque in saeculum.
Ps 27:1
Ad te, Dómine, clamábo, Deus meus, ne síleas a me: ne quando táceas a me, et assimilábor descendéntibus in lacum.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen
 
COLECTA DEL DÍA
 
Oratio
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Orémus.
Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum: ínsere pectóribus nostris amórem tui nóminis, et præsta in nobis religiónis augméntum; ut, quæ sunt bona, nútrias, ac pietátis stúdio, quæ sunt nutríta, custódias.
Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
 
 
 



 
 



No hay comentarios:

Publicar un comentario